monumenta.ch > Hieronymus > sectio 20

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 48, 20
Grande piaculum, eversae sunt Ecclesiae, orbis audire non potest, si mundiorem virginitatem diximus esse quam nuptias: si parem numerum impari subiecimus, et veteris Testamenti typos, Evangelicae veritati profecisse monstravimus. Caetera quae in libro nostro reprehensa sunt, vel leviora puto, vel ad eumdem sensum pertinentia: unde ad ea respondere nolui, ne libelli excedere magnitudinem, et tuo viderer ingenio diffidere, quem patronum causae meae ante habui, quam rogarem. Igitur hoc extrema voce protestor, ME NEC damnasse nuptias, nec damnare; respondisse adversario, non meorum insidias formidasse. Virginitatem autem in coelum fero, non quia habeam, sed quia magis mirer quod non habeo. Ingenua, et verecunda confessio est, quo ipse careas, id in aliis praedicare. Numquid quia gravi corpore terrae haereo, avium non miror volatus, nec columbam praedico, quod 'Radit iter liquidum, celeres neque commovet alas' ? Nullus se decipiat: nemo blando adulatore se praecipitet. Prima est virginitas a nativitate, secunda virginitas a secunda nativitate. Non est meus sermo, antiqua sententia est: 'Nemo potest duobus dominis servire' , carni et spiritui. 'Caro concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem; haec invicem sibi adversantur, ut non quae volumus illa faciamus . Quando aliquid tibi asperum videtur in nostro opusculo, non ad mea verba respicias, sed ad Scripturam, unde mea tracta sunt verba.